I CHRONICLES
Chapter 21
I Ch | VulgCont | 21:2 | Dixitque David ad Ioab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam. | |
I Ch | VulgCont | 21:3 | Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? | |
I Ch | VulgCont | 21:4 | Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel; et reversus est Ierusalem: | |
I Ch | VulgCont | 21:5 | Deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. | |
I Ch | VulgCont | 21:6 | Nam Levi, et Beniamin non numeravit: eo quod Ioab invitus exequeretur regis imperium. | |
I Ch | VulgCont | 21:8 | Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. | |
I Ch | VulgCont | 21:10 | Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. | |
I Ch | VulgCont | 21:12 | aut tribus annis famem: aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et Angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me. | |
I Ch | VulgCont | 21:13 | Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes eius, quam in manus hominum. | |
I Ch | VulgCont | 21:14 | Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum. | |
I Ch | VulgCont | 21:15 | Misit quoque Angelum in Ierusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit Angelo, qui percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua. Porro Angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusæi. | |
I Ch | VulgCont | 21:16 | Levansque David oculos suos, vidit Angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu eius, et versum contra Ierusalem: et ceciderunt tam ipse, quam maiores natu vestiti ciliciis, proni in terram. | |
I Ch | VulgCont | 21:17 | Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. | |
I Ch | VulgCont | 21:18 | Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusæi. | |
I Ch | VulgCont | 21:19 | Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. | |
I Ch | VulgCont | 21:20 | Porro Ornan cum suspexisset et vidisset Angelum, quattuorque filii eius cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum. | |
I Ch | VulgCont | 21:21 | Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. | |
I Ch | VulgCont | 21:22 | Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. | |
I Ch | VulgCont | 21:23 | Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens præbebo. | |
I Ch | VulgCont | 21:24 | Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. | |
I Ch | VulgCont | 21:26 | Et ædificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti. | |
I Ch | VulgCont | 21:28 | Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusæi, immolavit ibi victimas. | |
I Ch | VulgCont | 21:29 | Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. | |