I CHRONICLES
Chapter 22
I Ch | VulgSist | 22:2 | Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de Terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. | |
I Ch | VulgSist | 22:3 | Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum, et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David: et aeris pondus innumerabile. | |
I Ch | VulgSist | 22:4 | Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii, et Tyrii deportaverant ad David. | |
I Ch | VulgSist | 22:5 | Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas. | |
I Ch | VulgSist | 22:6 | Vocavitque Salomonem filium suum: et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel. | |
I Ch | VulgSist | 22:7 | Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, | |
I Ch | VulgSist | 22:8 | sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: | |
I Ch | VulgSist | 22:9 | filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. | |
I Ch | VulgSist | 22:10 | Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum. | |
I Ch | VulgSist | 22:11 | Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. | |
I Ch | VulgSist | 22:12 | Det quoque Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui. | |
I Ch | VulgSist | 22:13 | Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare et viriliter age, ne timeas, neque paveas. | |
I Ch | VulgSist | 22:14 | Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero, et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides praeparavi ad universa impendia. | |
I Ch | VulgSist | 22:15 | Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, | |
I Ch | VulgSist | 22:16 | in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum. | |
I Ch | VulgSist | 22:17 | Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum. | |
I Ch | VulgSist | 22:18 | Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subiecta sit terra coram Domino, et coram populo eius. | |