I CHRONICLES
Chapter 5
I Ch | VulgCont | 5:1 | Filii quoque Ruben primogeniti Israel (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum. | |
I Ch | VulgCont | 5:2 | Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.) | |
I Ch | VulgCont | 5:6 | Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. | |
I Ch | VulgCont | 5:7 | Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam. | |
I Ch | VulgCont | 5:8 | Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon. | |
I Ch | VulgCont | 5:9 | Contra Orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in Terra Galaad. | |
I Ch | VulgCont | 5:10 | In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quæ respicit ad Orientem Galaad. | |
I Ch | VulgCont | 5:13 | Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem. | |
I Ch | VulgCont | 5:14 | Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michael, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz. | |
I Ch | VulgCont | 5:16 | Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. | |
I Ch | VulgCont | 5:17 | Omnes hi, numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israel. | |
I Ch | VulgCont | 5:18 | Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia quadraginta quattuor millia, et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam. | |
I Ch | VulgCont | 5:19 | Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab præbuerunt eis auxilium. | |
I Ch | VulgCont | 5:20 | Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. | |
I Ch | VulgCont | 5:21 | Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. | |
I Ch | VulgCont | 5:22 | Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. | |
I Ch | VulgCont | 5:23 | Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat. | |
I Ch | VulgCont | 5:24 | Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. | |
I Ch | VulgCont | 5:25 | Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. | |