I CORINTHIANS
Chapter 3
I Co | VulgCont | 3:1 | Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, | |
I Co | VulgCont | 3:2 | lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. | |
I Co | VulgCont | 3:3 | Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? | |
I Co | VulgCont | 3:4 | Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli. Alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? | |
I Co | VulgCont | 3:7 | Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus. | |
I Co | VulgCont | 3:8 | Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. | |
I Co | VulgCont | 3:10 | Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. | |
I Co | VulgCont | 3:11 | Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. | |
I Co | VulgCont | 3:12 | Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, | |
I Co | VulgCont | 3:13 | uniuscuiusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. | |
I Co | VulgCont | 3:15 | Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem. | |
I Co | VulgCont | 3:17 | Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. | |
I Co | VulgCont | 3:18 | Nemo se seducat: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. | |
I Co | VulgCont | 3:19 | Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. | |
I Co | VulgCont | 3:22 | Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: | |