I KINGS
Chapter 2
I Ki | VulgSist | 2:1 | Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, praecepitque Salomoni filio suo, dicens: | |
I Ki | VulgSist | 2:3 | Et observa ut custodias mandata Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, ut custodias ceremonias eius, et praecepta eius, et iudicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris: | |
I Ki | VulgSist | 2:4 | ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias meas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel. | |
I Ki | VulgSist | 2:5 | Tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Iether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius. | |
I Ki | VulgSist | 2:6 | Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. | |
I Ki | VulgSist | 2:7 | Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. | |
I Ki | VulgSist | 2:8 | Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem, et iuravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio: | |
I Ki | VulgSist | 2:9 | tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei, deducesque canos eius cum sanguine ad inferos. | |
I Ki | VulgSist | 2:11 | Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Ierusalem, triginta tribus. | |
I Ki | VulgSist | 2:12 | Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis. | |
I Ki | VulgSist | 2:13 | Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus. | |
I Ki | VulgSist | 2:15 | Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei. | |
I Ki | VulgSist | 2:16 | Nunc ergo petitionem unam precor a te; ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere. | |
I Ki | VulgSist | 2:17 | Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem. | |
I Ki | VulgSist | 2:19 | Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. | |
I Ki | VulgSist | 2:20 | Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam. | |
I Ki | VulgSist | 2:22 | Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniae? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarviae. | |
I Ki | VulgSist | 2:23 | Iuravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. | |
I Ki | VulgSist | 2:24 | Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. | |
I Ki | VulgSist | 2:25 | Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. | |
I Ki | VulgSist | 2:26 | Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus. | |
I Ki | VulgSist | 2:27 | Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. | |
I Ki | VulgSist | 2:28 | Venit autem nuncius ad Salomonem, quod Ioab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. | |
I Ki | VulgSist | 2:29 | Nunciatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini, et esset iuxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae, dicens: Vade, interfice eum. | |
I Ki | VulgSist | 2:30 | Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renunciavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Ioab, et haec respondit mihi. | |
I Ki | VulgSist | 2:31 | Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est: et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me, et a domo patris mei. | |
I Ki | VulgSist | 2:32 | Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israel, et Amasam filium Iether principem exercitus Iuda: | |
I Ki | VulgSist | 2:33 | et revertetur sanguis illorum in caput Ioab, et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius, et domui, et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino. | |
I Ki | VulgSist | 2:34 | Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto. | |
I Ki | VulgSist | 2:35 | Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. | |
I Ki | VulgSist | 2:36 | Misit quoque rex, et vocavit Semei, dixitque ei: Aedifica tibi domum in Ierusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc. | |
I Ki | VulgSist | 2:37 | Quacumque autem die egressus fueris, et transieris Torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum. | |
I Ki | VulgSist | 2:38 | Dixitque Semei regi: Bonus sermo. sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. | |
I Ki | VulgSist | 2:39 | Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nunciatumque est Semei quod servi eius issent in Geth. | |
I Ki | VulgSist | 2:40 | Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. | |
I Ki | VulgSist | 2:41 | Nunciatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem, et rediisset. | |
I Ki | VulgSist | 2:42 | Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque die egressus, fueris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi. | |
I Ki | VulgSist | 2:43 | Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi? | |
I Ki | VulgSist | 2:44 | Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum. | |
I Ki | VulgSist | 2:45 | Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. | |