I SAMUEL
Chapter 23
I Sa | VulgHetz | 23:1 | Et annunciaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam, et diripiunt areas. | |
I Sa | VulgHetz | 23:2 | Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthæos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis. | |
I Sa | VulgHetz | 23:3 | Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Iudæa consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum? | |
I Sa | VulgHetz | 23:4 | Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthæos in manu tua. | |
I Sa | VulgHetz | 23:5 | Abiit ergo David, et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos, et abegit iumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilæ. | |
I Sa | VulgHetz | 23:6 | Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat. | |
I Sa | VulgHetz | 23:7 | Nunciatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt. | |
I Sa | VulgHetz | 23:8 | Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam: et obsideret David, et viros eius. | |
I Sa | VulgHetz | 23:9 | Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. | |
I Sa | VulgHetz | 23:10 | Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: | |
I Sa | VulgHetz | 23:11 | Si tradent me viri Ceilæ in manus eius? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. | |
I Sa | VulgHetz | 23:12 | Dixitque David: Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? et dixit Dominus: Tradent. | |
I Sa | VulgHetz | 23:13 | Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nunciatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire. | |
I Sa | VulgHetz | 23:14 | Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Deus in manus eius. | |
I Sa | VulgHetz | 23:15 | Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva. | |
I Sa | VulgHetz | 23:16 | Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus eius in Deo: dixitque ei: | |
I Sa | VulgHetz | 23:17 | Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc. | |
I Sa | VulgHetz | 23:18 | Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva: Ionathas autem reversus est in domum suam. | |
I Sa | VulgHetz | 23:19 | Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in Colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti? | |
I Sa | VulgHetz | 23:20 | Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis. | |
I Sa | VulgHetz | 23:22 | Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi, recogitat enim de me, quod callide insidier ei. | |
I Sa | VulgHetz | 23:23 | Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda. | |
I Sa | VulgHetz | 23:24 | At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimon. | |
I Sa | VulgHetz | 23:25 | Ivit ergo Saul et socii eius ad quærendum eum: et nunciatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. | |
I Sa | VulgHetz | 23:26 | Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul, et viri eius in modum coronæ cingebant David, et viros eius, ut caperent eos. | |
I Sa | VulgHetz | 23:27 | Et nuncius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram. | |