Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I THESSALONIANS
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Th VulgHetz 5:1  De temporibus autem, et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis.
I Th VulgHetz 5:2  Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
I Th VulgHetz 5:3  cum enim dixerint pax, et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
I Th VulgHetz 5:4  Vos autem fratres non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:
I Th VulgHetz 5:5  omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
I Th VulgHetz 5:6  Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
I Th VulgHetz 5:7  Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
I Th VulgHetz 5:8  Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei, et charitatis, et galeam spem salutis:
I Th VulgHetz 5:9  quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
I Th VulgHetz 5:10  qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
I Th VulgHetz 5:11  Propter quod consolamini invicem: et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
I Th VulgHetz 5:12  Rogamus autem vos fratres ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
I Th VulgHetz 5:13  ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum: pacem habete cum eis.
I Th VulgHetz 5:14  Rogamus autem vos fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
I Th VulgHetz 5:15  Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
I Th VulgHetz 5:18  In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis.
I Th VulgHetz 5:23  Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
I Th VulgHetz 5:27  Adiuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
I Th VulgHetz 5:28  Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.