Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Isai VulgSist 21:1  Onus deserti maris. Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
Isai VulgSist 21:2  Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Aelam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci.
Isai VulgSist 21:3  Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Isai VulgSist 21:4  Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isai VulgSist 21:5  Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.
Isai VulgSist 21:6  Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet.
Isai VulgSist 21:7  Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu.
Isai VulgSist 21:8  Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
Isai VulgSist 21:9  Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.
Isai VulgSist 21:10  Tritura mea, et filia areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis.
Isai VulgSist 21:11  Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte?
Isai VulgSist 21:12  Dixit custos: Venit mane et nox: si quaeritis, quaerite: convertimini, venite.
Isai VulgSist 21:13  Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Isai VulgSist 21:14  Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.
Isai VulgSist 21:15  A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii:
Isai VulgSist 21:16  quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
Isai VulgSist 21:17  Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.