Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Isai VulgHetz 24:1  Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius.
Isai VulgHetz 24:2  Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet.
Isai VulgHetz 24:3  Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isai VulgHetz 24:4  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isai VulgHetz 24:5  Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fœdus sempiternum.
Isai VulgHetz 24:6  Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci.
Isai VulgHetz 24:7  Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde.
Isai VulgHetz 24:8  Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
Isai VulgHetz 24:9  Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam.
Isai VulgHetz 24:10  Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte.
Isai VulgHetz 24:11  Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia lætitia: translatum est gaudium terræ.
Isai VulgHetz 24:12  Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Isai VulgHetz 24:13  Quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum: quomodo si paucæ olivæ, quæ remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isai VulgHetz 24:14  Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isai VulgHetz 24:15  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
Isai VulgHetz 24:16  A finibus terræ laudes audivimus, gloriam iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, væ mihi: prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isai VulgHetz 24:17  Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
Isai VulgHetz 24:18  Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractæ de excelsis apertæ sunt, et concutientur fundamenta terræ.
Isai VulgHetz 24:19  Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra,
Isai VulgHetz 24:20  agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat.
Isai VulgHetz 24:21  Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso: et super reges terræ, qui sunt super terram.
Isai VulgHetz 24:22  Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur.
Isai VulgHetz 24:23  Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.