Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Jame VulgSist 2:1  Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
Jame VulgSist 2:2  Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Jame VulgSist 2:3  et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
Jame VulgSist 2:4  nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
Jame VulgSist 2:5  Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
Jame VulgSist 2:6  Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia?
Jame VulgSist 2:7  Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
Jame VulgSist 2:8  Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
Jame VulgSist 2:9  si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores:
Jame VulgSist 2:10  Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Jame VulgSist 2:11  Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
Jame VulgSist 2:12  Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
Jame VulgSist 2:13  Iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium.
Jame VulgSist 2:14  Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
Jame VulgSist 2:15  Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
Jame VulgSist 2:16  dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori, quid proderit?
Jame VulgSist 2:17  Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
Jame VulgSist 2:18  Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
Jame VulgSist 2:19  Tu credis quoniam unus est Deus: Benefacis: et daemones credunt, et contremiscunt.
Jame VulgSist 2:20  Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
Jame VulgSist 2:21  Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
Jame VulgSist 2:22  Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
Jame VulgSist 2:23  Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est.
Jame VulgSist 2:24  Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum?
Jame VulgSist 2:25  Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens?
Jame VulgSist 2:26  Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.