Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 29
Jere VulgCont 29:1  Et hæc sunt verba libri, quem misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem:
Jere VulgCont 29:2  postquam egressus est Iechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Iuda, et Ierusalem, et faber, et inclusor de Ierusalem:
Jere VulgCont 29:3  in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens:
Jere VulgCont 29:4  Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem:
Jere VulgCont 29:5  Ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
Jere VulgCont 29:6  Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
Jere VulgCont 29:7  Et quærite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci: et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis.
Jere VulgCont 29:8  Hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non vos seducant prophetæ vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri: et ne attendatis ad somnia vestra, quæ vos somniatis:
Jere VulgCont 29:9  quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo: et non misi eos, dicit Dominus.
Jere VulgCont 29:10  Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
Jere VulgCont 29:11  Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Jere VulgCont 29:12  Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Jere VulgCont 29:13  Quæretis me, et invenietis: cum quæsieritis me in toto corde vestro.
Jere VulgCont 29:14  Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis, ad quæ expuli vos, dicit Dominus: et reverti vos faciam de loco, ad quem transmigrare vos feci.
Jere VulgCont 29:15  Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone:
Jere VulgCont 29:16  Quia hæc dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem.
Jere VulgCont 29:17  Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt, eo quod pessimæ sint.
Jere VulgCont 29:18  Et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos:
Jere VulgCont 29:19  eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus: quæ misit ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens, et mittens: et non audistis, dicit Dominus.
Jere VulgCont 29:20  Vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem.
Jere VulgCont 29:21  Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis: et percutiet eos in oculis vestris.
Jere VulgCont 29:22  Et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda, quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne:
Jere VulgCont 29:23  pro eo quod fecerint stultitiam in Israel, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis: ego sum iudex et testis, dicit Dominus.
Jere VulgCont 29:25  Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens:
Jere VulgCont 29:26  Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem.
Jere VulgCont 29:27  Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis?
Jere VulgCont 29:28  Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
Jere VulgCont 29:29  Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Ieremiæ prophetæ.
Jere VulgCont 29:31  Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum: et fecit vos confidere in mendacio:
Jere VulgCont 29:32  idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen eius: non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus: quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.