JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 6
Jere | VulgClem | 6:1 | Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. | |
Jere | VulgClem | 6:3 | Ad eam venient pastores et greges eorum ; fixerunt in ea tentoria in circuitu : pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. | |
Jere | VulgClem | 6:4 | Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : væ nobis, quia declinavit dies ; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi ! | |
Jere | VulgClem | 6:6 | Quia hæc dicit Dominus exercituum : Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis : omnis calumnia in medio ejus. | |
Jere | VulgClem | 6:7 | Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. | |
Jere | VulgClem | 6:8 | Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. | |
Jere | VulgClem | 6:9 | Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. | |
Jere | VulgClem | 6:10 | Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt : ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. | |
Jere | VulgClem | 6:11 | Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul : vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum. | |
Jere | VulgClem | 6:12 | Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus : | |
Jere | VulgClem | 6:13 | a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. | |
Jere | VulgClem | 6:14 | Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax ! et non erat pax. | |
Jere | VulgClem | 6:15 | Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. | |
Jere | VulgClem | 6:16 | Hæc dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus. | |
Jere | VulgClem | 6:17 | Et constitui super vos speculatores : Audite vocem tubæ. Et dixerunt : Non audiemus. | |
Jere | VulgClem | 6:19 | Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus : quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. | |
Jere | VulgClem | 6:20 | Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua ? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. | |
Jere | VulgClem | 6:21 | Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt. | |
Jere | VulgClem | 6:22 | Hæc dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. | |
Jere | VulgClem | 6:23 | Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit : et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. | |
Jere | VulgClem | 6:24 | Audivimus famam ejus ; dissolutæ sunt manus nostræ : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. | |
Jere | VulgClem | 6:25 | Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. | |
Jere | VulgClem | 6:26 | Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. | |
Jere | VulgClem | 6:28 | Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum : universi corrupti sunt. | |
Jere | VulgClem | 6:29 | Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum : frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. | |