Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Job VulgCont 16:2  Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
Job VulgCont 16:3  Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
Job VulgCont 16:4  Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
Job VulgCont 16:5  Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:
Job VulgCont 16:6  Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Job VulgCont 16:7  Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me.
Job VulgCont 16:8  Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Job VulgCont 16:9  Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
Job VulgCont 16:10  Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Job VulgCont 16:11  Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, saciati sunt pœnis meis.
Job VulgCont 16:12  Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
Job VulgCont 16:13  Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
Job VulgCont 16:14  Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Job VulgCont 16:15  Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
Job VulgCont 16:16  Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Job VulgCont 16:17  Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
Job VulgCont 16:18  Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Job VulgCont 16:19  Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Job VulgCont 16:20  Ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Job VulgCont 16:22  Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
Job VulgCont 16:23  Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.