JOB
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
Chapter 32
Job | VulgCont | 32:2 | Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. | |
Job | VulgCont | 32:3 | Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob. | |
Job | VulgCont | 32:6 | Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. | |
Job | VulgCont | 32:7 | Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. | |
Job | VulgCont | 32:8 | Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. | |
Job | VulgCont | 32:11 | Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus: | |
Job | VulgCont | 32:12 | Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius. | |