Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOEL
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Joel VulgClem 2:1  Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.
Joel VulgClem 2:2  Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Joel VulgClem 2:3  Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Joel VulgClem 2:4  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.
Joel VulgClem 2:5  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
Joel VulgClem 2:6  A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.
Joel VulgClem 2:7  Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Joel VulgClem 2:8  Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Joel VulgClem 2:9  Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Joel VulgClem 2:10  A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgClem 2:11  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?
Joel VulgClem 2:12  Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
Joel VulgClem 2:13  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
Joel VulgClem 2:14  Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?
Joel VulgClem 2:15  Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :
Joel VulgClem 2:16  congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Joel VulgClem 2:17  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?
Joel VulgClem 2:18  Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
Joel VulgClem 2:19  Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
Joel VulgClem 2:20  Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
Joel VulgClem 2:21  Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Joel VulgClem 2:22  Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Joel VulgClem 2:23  Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
Joel VulgClem 2:24  Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
Joel VulgClem 2:25  Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.
Joel VulgClem 2:26  Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joel VulgClem 2:27  Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.
Joel VulgClem 2:28  Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Joel VulgClem 2:29  Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Joel VulgClem 2:30  Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Joel VulgClem 2:31  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Joel VulgClem 2:32  Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.