Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOEL
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Joel VulgSist 2:1  Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae: Quia venit dies Domini, quia prope est
Joel VulgSist 2:2  dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis: quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Joel VulgSist 2:3  Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Joel VulgSist 2:4  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current.
Joel VulgSist 2:5  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium.
Joel VulgSist 2:6  A facie eius cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam.
Joel VulgSist 2:7  Sicut fortes current: quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Joel VulgSist 2:8  Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Joel VulgSist 2:9  Urbem ingredientur, in muro current: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Joel VulgSist 2:10  A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli: sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgSist 2:11  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius: magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum?
Joel VulgSist 2:12  Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio, et in fletu, et in planctu.
Joel VulgSist 2:13  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
Joel VulgSist 2:14  Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium, et libamen Domino Deo nostro?
Joel VulgSist 2:15  Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum.
Joel VulgSist 2:16  congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Joel VulgSist 2:17  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini: et dicent: Parce Domine, parce populo tuo: et ne des hereditatem tuam in opprobrium ut dominentur eis nationes. quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
Joel VulgSist 2:18  Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo:
Joel VulgSist 2:19  Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis: et non dabo vos ultra opprobrium in Gentibus.
Joel VulgSist 2:20  Et eum, qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis: et expellam eum in terram inviam, et desertam: faciem eius contra mare Orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit.
Joel VulgSist 2:21  Noli timere terra, exulta et laetare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Joel VulgSist 2:22  Nolite timere animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus, et vinea dederunt virtutem suam.
Joel VulgSist 2:23  Et filii Sion exultate, et laetamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut in principio.
Joel VulgSist 2:24  Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino, et oleo.
Joel VulgSist 2:25  Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos.
Joel VulgSist 2:26  Et comedetis vescentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum: et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joel VulgSist 2:27  Et scietis quia in medio Israel ego sum: et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in aeternum.
Joel VulgSist 2:28  Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt.
Joel VulgSist 2:29  Sed et super servos meos, et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Joel VulgSist 2:30  Et dabo prodigia in caelo, et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Joel VulgSist 2:31  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
Joel VulgSist 2:32  Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion, et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.