JOHN
Chapter 15
John | VulgSist | 15:2 | Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. | |
John | VulgSist | 15:4 | Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. | |
John | VulgSist | 15:5 | Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. | |
John | VulgSist | 15:6 | Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. | |
John | VulgSist | 15:7 | Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. | |
John | VulgSist | 15:8 | In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. | |
John | VulgSist | 15:10 | Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione. | |
John | VulgSist | 15:11 | Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. | |
John | VulgSist | 15:15 | Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. | |
John | VulgSist | 15:16 | Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. | |
John | VulgSist | 15:19 | Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. | |
John | VulgSist | 15:20 | Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. | |
John | VulgSist | 15:21 | Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me. | |
John | VulgSist | 15:22 | Si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. | |
John | VulgSist | 15:24 | Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. | |
John | VulgSist | 15:25 | Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. | |
John | VulgSist | 15:26 | Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: | |