JOHN
Chapter 15
John | Vulgate | 15:2 | omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat | |
John | Vulgate | 15:4 | manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis | |
John | Vulgate | 15:5 | ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere | |
John | Vulgate | 15:6 | si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent | |
John | Vulgate | 15:7 | si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis | |
John | Vulgate | 15:8 | in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli | |
John | Vulgate | 15:10 | si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione | |
John | Vulgate | 15:15 | iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis | |
John | Vulgate | 15:16 | non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis | |
John | Vulgate | 15:19 | si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus | |
John | Vulgate | 15:20 | mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt | |
John | Vulgate | 15:22 | si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo | |
John | Vulgate | 15:24 | si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum | |
John | Vulgate | 15:25 | sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis | |
John | Vulgate | 15:26 | cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me | |