JOSHUA
Chapter 18
Josh | VulgSist | 18:1 | Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subiecta. | |
Josh | VulgSist | 18:2 | Remanserunt autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. | |
Josh | VulgSist | 18:3 | Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? | |
Josh | VulgSist | 18:4 | Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. | |
Josh | VulgSist | 18:5 | Dividite vobis Terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab Aquilone. | |
Josh | VulgSist | 18:6 | mediam inter hos Terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: | |
Josh | VulgSist | 18:7 | quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini. | |
Josh | VulgSist | 18:8 | Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. | |
Josh | VulgSist | 18:9 | Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo. | |
Josh | VulgSist | 18:10 | Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes. | |
Josh | VulgSist | 18:11 | Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Iuda et filios Ioseph. | |
Josh | VulgSist | 18:12 | Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven, | |
Josh | VulgSist | 18:13 | atque pertransiens iuxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth addar in montem, qui est ad Meridiem Beth horon inferioris: | |
Josh | VulgSist | 18:14 | Et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. haec est plaga contra mare, ad Occidentem. | |
Josh | VulgSist | 18:15 | A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. | |
Josh | VulgSist | 18:16 | Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) iuxta latus Iebusaei ad Austrum: et pervenit ad Fontem rogel, | |
Josh | VulgSist | 18:18 | et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, | |
Josh | VulgSist | 18:19 | et praetergreditur contra Aquilonem Beth hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Iordanis ad australem plagam: | |
Josh | VulgSist | 18:20 | qui est terminus illius ab Oriente. haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. | |