LEVITICUS
Chapter 2
Levi | VulgClem | 2:1 | Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus, | |
Levi | VulgClem | 2:2 | ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. | |
Levi | VulgClem | 2:3 | Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. | |
Levi | VulgClem | 2:4 | Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. | |
Levi | VulgClem | 2:9 | Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : | |
Levi | VulgClem | 2:10 | quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. | |
Levi | VulgClem | 2:11 | Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. | |
Levi | VulgClem | 2:12 | Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis. | |
Levi | VulgClem | 2:13 | Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal. | |
Levi | VulgClem | 2:14 | Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino, | |