Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Levi VulgClem 24:2  Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
Levi VulgClem 24:3  extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
Levi VulgClem 24:4  Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
Levi VulgClem 24:5  Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :
Levi VulgClem 24:6  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :
Levi VulgClem 24:7  et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
Levi VulgClem 24:8  Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :
Levi VulgClem 24:9  eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
Levi VulgClem 24:10  Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
Levi VulgClem 24:11  Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Levi VulgClem 24:12  Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
Levi VulgClem 24:14  dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
Levi VulgClem 24:15  Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;
Levi VulgClem 24:16  et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Levi VulgClem 24:17  Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
Levi VulgClem 24:18  Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
Levi VulgClem 24:19  Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :
Levi VulgClem 24:20  fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
Levi VulgClem 24:21  Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
Levi VulgClem 24:22  Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgClem 24:23  Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.