LEVITICUS
Chapter 8
Levi | VulgClem | 8:2 | Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis : | |
Levi | VulgClem | 8:4 | Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, | |
Levi | VulgClem | 8:7 | vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, | |
Levi | VulgClem | 8:9 | Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. | |
Levi | VulgClem | 8:11 | Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. | |
Levi | VulgClem | 8:13 | filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. | |
Levi | VulgClem | 8:14 | Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, | |
Levi | VulgClem | 8:15 | immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. | |
Levi | VulgClem | 8:16 | Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare : | |
Levi | VulgClem | 8:17 | vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. | |
Levi | VulgClem | 8:18 | Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, | |
Levi | VulgClem | 8:20 | Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, | |
Levi | VulgClem | 8:21 | lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. | |
Levi | VulgClem | 8:22 | Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas : | |
Levi | VulgClem | 8:23 | quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. | |
Levi | VulgClem | 8:24 | Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum : | |
Levi | VulgClem | 8:25 | adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. | |
Levi | VulgClem | 8:26 | Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, | |
Levi | VulgClem | 8:27 | tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, | |
Levi | VulgClem | 8:28 | rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. | |
Levi | VulgClem | 8:29 | Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. | |
Levi | VulgClem | 8:30 | Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. | |
Levi | VulgClem | 8:31 | Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos : | |
Levi | VulgClem | 8:33 | De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio : | |
Levi | VulgClem | 8:35 | Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est. | |