Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Levi VulgClem 9:1  Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :
Levi VulgClem 9:2  Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
Levi VulgClem 9:3  Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
Levi VulgClem 9:4  bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.
Levi VulgClem 9:5  Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,
Levi VulgClem 9:6  ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.
Levi VulgClem 9:7  Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
Levi VulgClem 9:8  Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :
Levi VulgClem 9:9  cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
Levi VulgClem 9:10  Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :
Levi VulgClem 9:11  carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
Levi VulgClem 9:12  Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
Levi VulgClem 9:13  Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,
Levi VulgClem 9:15  Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
Levi VulgClem 9:17  addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
Levi VulgClem 9:18  Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
Levi VulgClem 9:19  Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
Levi VulgClem 9:20  posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,
Levi VulgClem 9:21  pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Levi VulgClem 9:22  Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
Levi VulgClem 9:23  Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :
Levi VulgClem 9:24  et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.