LEVITICUS
Chapter 21
Levi | VulgClem | 21:1 | Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, | |
Levi | VulgClem | 21:2 | nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, | |
Levi | VulgClem | 21:6 | Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. | |
Levi | VulgClem | 21:7 | Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo, | |
Levi | VulgClem | 21:8 | et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. | |
Levi | VulgClem | 21:9 | Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. | |
Levi | VulgClem | 21:10 | Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet : | |
Levi | VulgClem | 21:11 | et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur. | |
Levi | VulgClem | 21:12 | Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. | |
Levi | VulgClem | 21:14 | viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo : | |
Levi | VulgClem | 21:15 | ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum. | |
Levi | VulgClem | 21:17 | Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, | |
Levi | VulgClem | 21:18 | nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, | |
Levi | VulgClem | 21:20 | si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. | |
Levi | VulgClem | 21:21 | Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo : | |
Levi | VulgClem | 21:23 | ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. | |