LEVITICUS
Chapter 3
Levi | VulgClem | 3:1 | Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. | |
Levi | VulgClem | 3:2 | Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum. | |
Levi | VulgClem | 3:3 | Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus : | |
Levi | VulgClem | 3:5 | Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino. | |
Levi | VulgClem | 3:6 | Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. | |
Levi | VulgClem | 3:8 | ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris. | |
Levi | VulgClem | 3:10 | cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis. | |
Levi | VulgClem | 3:13 | ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum. | |
Levi | VulgClem | 3:14 | Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia : | |
Levi | VulgClem | 3:15 | duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis : | |
Levi | VulgClem | 3:16 | adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit | |