LEVITICUS
Chapter 19
Levi | VulgClem | 19:2 | Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgClem | 19:3 | Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgClem | 19:4 | Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgClem | 19:6 | eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. | |
Levi | VulgClem | 19:8 | portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. | |
Levi | VulgClem | 19:9 | Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, | |
Levi | VulgClem | 19:10 | neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgClem | 19:13 | Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. | |
Levi | VulgClem | 19:14 | Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. | |
Levi | VulgClem | 19:15 | Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. | |
Levi | VulgClem | 19:16 | Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. | |
Levi | VulgClem | 19:17 | Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. | |
Levi | VulgClem | 19:18 | Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. | |
Levi | VulgClem | 19:19 | Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. | |
Levi | VulgClem | 19:20 | Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. | |
Levi | VulgClem | 19:22 | orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. | |
Levi | VulgClem | 19:23 | Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum : poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. | |
Levi | VulgClem | 19:25 | Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgClem | 19:28 | Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. | |
Levi | VulgClem | 19:31 | Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgClem | 19:32 | Coram cano capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. | |
Levi | VulgClem | 19:33 | Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei : | |
Levi | VulgClem | 19:34 | sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos : fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgClem | 19:36 | Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. | |