Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Levi VulgClem 18:2  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
Levi VulgClem 18:3  juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
Levi VulgClem 18:4  Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
Levi VulgClem 18:5  Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
Levi VulgClem 18:6  Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
Levi VulgClem 18:7  Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
Levi VulgClem 18:8  Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
Levi VulgClem 18:9  Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
Levi VulgClem 18:10  Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
Levi VulgClem 18:11  Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
Levi VulgClem 18:12  Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
Levi VulgClem 18:13  Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
Levi VulgClem 18:14  Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
Levi VulgClem 18:15  Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.
Levi VulgClem 18:16  Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.
Levi VulgClem 18:17  Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
Levi VulgClem 18:18  Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
Levi VulgClem 18:19  Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.
Levi VulgClem 18:20  Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
Levi VulgClem 18:21  De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Levi VulgClem 18:22  Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Levi VulgClem 18:23  Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
Levi VulgClem 18:24  Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
Levi VulgClem 18:25  et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
Levi VulgClem 18:26  Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
Levi VulgClem 18:27  Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
Levi VulgClem 18:28  Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
Levi VulgClem 18:29  Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
Levi VulgClem 18:30  Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.