Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Levi VulgClem 16:1  Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt :
Levi VulgClem 16:2  et præcepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
Levi VulgClem 16:3  nisi hæc ante fecerit : vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
Levi VulgClem 16:4  Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : hæc enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Levi VulgClem 16:5  Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
Levi VulgClem 16:6  Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Levi VulgClem 16:7  duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :
Levi VulgClem 16:8  mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario :
Levi VulgClem 16:9  cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato :
Levi VulgClem 16:10  cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
Levi VulgClem 16:11  His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum :
Levi VulgClem 16:12  assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta :
Levi VulgClem 16:13  ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
Levi VulgClem 16:14  Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Levi VulgClem 16:15  Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
Levi VulgClem 16:16  et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
Levi VulgClem 16:17  Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur.
Levi VulgClem 16:18  Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum :
Levi VulgClem 16:19  aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
Levi VulgClem 16:20  Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem :
Levi VulgClem 16:21  et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum : quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
Levi VulgClem 16:22  Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
Levi VulgClem 16:23  revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
Levi VulgClem 16:24  lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo :
Levi VulgClem 16:25  et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
Levi VulgClem 16:26  Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgClem 16:27  Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum :
Levi VulgClem 16:28  et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgClem 16:29  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
Levi VulgClem 16:30  In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini.
Levi VulgClem 16:31  Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Levi VulgClem 16:32  Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Levi VulgClem 16:33  et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Levi VulgClem 16:34  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.