Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Levi VulgClem 11:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
Levi VulgClem 11:2  Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :
Levi VulgClem 11:3  omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
Levi VulgClem 11:4  Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Levi VulgClem 11:5  Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
Levi VulgClem 11:6  Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
Levi VulgClem 11:8  Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Levi VulgClem 11:9  Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Levi VulgClem 11:10  Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
Levi VulgClem 11:11  execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
Levi VulgClem 11:12  Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
Levi VulgClem 11:13  Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,
Levi VulgClem 11:16  struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :
Levi VulgClem 11:19  herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
Levi VulgClem 11:20  Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
Levi VulgClem 11:21  Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
Levi VulgClem 11:22  comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
Levi VulgClem 11:23  Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :
Levi VulgClem 11:24  et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :
Levi VulgClem 11:25  et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
Levi VulgClem 11:26  Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Levi VulgClem 11:27  Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Levi VulgClem 11:28  Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.
Levi VulgClem 11:29  Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
Levi VulgClem 11:30  mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
Levi VulgClem 11:31  Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :
Levi VulgClem 11:32  et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
Levi VulgClem 11:33  Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Levi VulgClem 11:34  Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
Levi VulgClem 11:35  Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Levi VulgClem 11:36  Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
Levi VulgClem 11:38  Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
Levi VulgClem 11:39  Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :
Levi VulgClem 11:40  et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Levi VulgClem 11:41  Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
Levi VulgClem 11:42  Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
Levi VulgClem 11:43  Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
Levi VulgClem 11:44  Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Levi VulgClem 11:45  Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
Levi VulgClem 11:46  Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
Levi VulgClem 11:47  ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.