LEVITICUS
Chapter 11
Levi | VulgClem | 11:2 | Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ : | |
Levi | VulgClem | 11:4 | Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. | |
Levi | VulgClem | 11:9 | Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. | |
Levi | VulgClem | 11:10 | Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, | |
Levi | VulgClem | 11:13 | Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum, | |
Levi | VulgClem | 11:21 | Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, | |
Levi | VulgClem | 11:22 | comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. | |
Levi | VulgClem | 11:23 | Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis : | |
Levi | VulgClem | 11:24 | et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum : | |
Levi | VulgClem | 11:25 | et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. | |
Levi | VulgClem | 11:26 | Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur. | |
Levi | VulgClem | 11:27 | Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. | |
Levi | VulgClem | 11:28 | Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis. | |
Levi | VulgClem | 11:29 | Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, | |
Levi | VulgClem | 11:31 | Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum : | |
Levi | VulgClem | 11:32 | et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. | |
Levi | VulgClem | 11:33 | Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. | |
Levi | VulgClem | 11:34 | Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. | |
Levi | VulgClem | 11:35 | Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. | |
Levi | VulgClem | 11:36 | Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. | |
Levi | VulgClem | 11:38 | Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. | |
Levi | VulgClem | 11:39 | Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum : | |
Levi | VulgClem | 11:40 | et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. | |
Levi | VulgClem | 11:42 | Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. | |
Levi | VulgClem | 11:43 | Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. | |
Levi | VulgClem | 11:44 | Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. | |
Levi | VulgClem | 11:45 | Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. | |
Levi | VulgClem | 11:46 | Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, | |