Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Levi VulgClem 7:1  Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :
Levi VulgClem 7:2  idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
Levi VulgClem 7:3  Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
Levi VulgClem 7:4  duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
Levi VulgClem 7:5  Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
Levi VulgClem 7:6  Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgClem 7:7  Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Levi VulgClem 7:8  Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
Levi VulgClem 7:9  Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
Levi VulgClem 7:10  sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
Levi VulgClem 7:11  Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
Levi VulgClem 7:12  Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
Levi VulgClem 7:13  panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :
Levi VulgClem 7:14  ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
Levi VulgClem 7:15  cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
Levi VulgClem 7:16  Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :
Levi VulgClem 7:17  quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
Levi VulgClem 7:18  Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
Levi VulgClem 7:19  Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
Levi VulgClem 7:20  Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
Levi VulgClem 7:21  Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
Levi VulgClem 7:23  Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
Levi VulgClem 7:24  Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
Levi VulgClem 7:25  Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
Levi VulgClem 7:26  Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Levi VulgClem 7:27  Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
Levi VulgClem 7:29  Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
Levi VulgClem 7:30  Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
Levi VulgClem 7:31  qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
Levi VulgClem 7:32  Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
Levi VulgClem 7:33  Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
Levi VulgClem 7:34  Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
Levi VulgClem 7:35  Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
Levi VulgClem 7:36  et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.
Levi VulgClem 7:37  Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
Levi VulgClem 7:38  quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.