LEVITICUS
Chapter 4
Levi | VulgClem | 4:2 | Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit : | |
Levi | VulgClem | 4:3 | si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino : | |
Levi | VulgClem | 4:4 | et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. | |
Levi | VulgClem | 4:6 | Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. | |
Levi | VulgClem | 4:7 | Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. | |
Levi | VulgClem | 4:8 | Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt : | |
Levi | VulgClem | 4:9 | duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, | |
Levi | VulgClem | 4:10 | sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti. | |
Levi | VulgClem | 4:12 | et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. | |
Levi | VulgClem | 4:13 | Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, | |
Levi | VulgClem | 4:14 | et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. | |
Levi | VulgClem | 4:15 | Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, | |
Levi | VulgClem | 4:18 | Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. | |
Levi | VulgClem | 4:20 | sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. | |
Levi | VulgClem | 4:21 | Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis. | |
Levi | VulgClem | 4:22 | Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur : | |
Levi | VulgClem | 4:23 | et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. | |
Levi | VulgClem | 4:24 | Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, | |
Levi | VulgClem | 4:25 | tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. | |
Levi | VulgClem | 4:26 | Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. | |
Levi | VulgClem | 4:27 | Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, | |
Levi | VulgClem | 4:29 | Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. | |
Levi | VulgClem | 4:30 | Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. | |
Levi | VulgClem | 4:31 | Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei. | |
Levi | VulgClem | 4:32 | Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam : | |
Levi | VulgClem | 4:33 | ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. | |
Levi | VulgClem | 4:34 | Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. | |