Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Levi VulgCont 24:2  Præcipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas iugiter,
Levi VulgCont 24:3  extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
Levi VulgCont 24:4  Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
Levi VulgCont 24:5  Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:
Levi VulgCont 24:6  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
Levi VulgCont 24:7  et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
Levi VulgCont 24:8  Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel fœdere sempiterno:
Levi VulgCont 24:9  eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
Levi VulgCont 24:10  Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro Ægyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.
Levi VulgCont 24:11  Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater eius Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Levi VulgCont 24:12  Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid iuberet Dominus.
Levi VulgCont 24:14  dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus.
Levi VulgCont 24:15  Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum:
Levi VulgCont 24:16  et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Levi VulgCont 24:17  Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
Levi VulgCont 24:18  Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
Levi VulgCont 24:19  Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit, sic fiet ei:
Levi VulgCont 24:20  fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. Qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
Levi VulgCont 24:21  Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
Levi VulgCont 24:22  Æquum iudicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.
Levi VulgCont 24:23  Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi.