Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Mark VulgCont 2:2  et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
Mark VulgCont 2:3  Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quattuor portabatur.
Mark VulgCont 2:4  Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
Mark VulgCont 2:5  Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
Mark VulgCont 2:6  Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
Mark VulgCont 2:7  Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Mark VulgCont 2:8  Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
Mark VulgCont 2:9  Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
Mark VulgCont 2:10  Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico)
Mark VulgCont 2:11  tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Mark VulgCont 2:12  Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
Mark VulgCont 2:13  Et egressus est rursus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
Mark VulgCont 2:14  Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Mark VulgCont 2:15  Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
Mark VulgCont 2:16  Et scribæ, et Pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
Mark VulgCont 2:17  Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Mark VulgCont 2:18  Et erant discipuli Ioannis, et Pharisæi ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis, et Pharisæorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
Mark VulgCont 2:19  Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare.
Mark VulgCont 2:20  Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus.
Mark VulgCont 2:21  Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit.
Mark VulgCont 2:22  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
Mark VulgCont 2:23  Et factum est iterum Dominus Sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius cœperunt progredi, et vellere spicas.
Mark VulgCont 2:24  Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt Sabbatis quod non licet?
Mark VulgCont 2:25  Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
Mark VulgCont 2:26  quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?
Mark VulgCont 2:27  Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter Sabbatum.
Mark VulgCont 2:28  Itaque Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati.