MATTHEW
Chapter 28
Matt | VulgSist | 28:1 | Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum. | |
Matt | VulgSist | 28:2 | Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: | |
Matt | VulgSist | 28:5 | Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. | |
Matt | VulgSist | 28:6 | non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. | |
Matt | VulgSist | 28:7 | Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. ecce praedixi vobis. | |
Matt | VulgSist | 28:8 | Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius. | |
Matt | VulgSist | 28:9 | Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. | |
Matt | VulgSist | 28:10 | Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. | |
Matt | VulgSist | 28:11 | Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. | |
Matt | VulgSist | 28:12 | Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, | |
Matt | VulgSist | 28:13 | dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. | |
Matt | VulgSist | 28:14 | Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. | |
Matt | VulgSist | 28:15 | At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos, usque in hodiernum diem. | |
Matt | VulgSist | 28:16 | Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus. | |
Matt | VulgSist | 28:18 | Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. | |
Matt | VulgSist | 28:19 | euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: | |