MATTHEW
Chapter 14
Matt | VulgSist | 14:2 | et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. | |
Matt | VulgSist | 14:3 | Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. | |
Matt | VulgSist | 14:8 | At illa praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae. | |
Matt | VulgSist | 14:9 | Et contristatus est rex: propter iusiurandum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari. | |
Matt | VulgSist | 14:11 | Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. | |
Matt | VulgSist | 14:12 | Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu. | |
Matt | VulgSist | 14:13 | Quod cum audisset Iesus, secessit inde in naviculam, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. | |
Matt | VulgSist | 14:15 | Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. | |
Matt | VulgSist | 14:19 | Et cum iussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem dederunt turbis. | |
Matt | VulgSist | 14:20 | Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. | |
Matt | VulgSist | 14:21 | Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. | |
Matt | VulgSist | 14:22 | Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. | |
Matt | VulgSist | 14:23 | Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. | |
Matt | VulgSist | 14:26 | Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. | |
Matt | VulgSist | 14:27 | Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. | |
Matt | VulgSist | 14:28 | Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. | |
Matt | VulgSist | 14:29 | At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. | |
Matt | VulgSist | 14:30 | Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. | |
Matt | VulgSist | 14:31 | Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? | |
Matt | VulgSist | 14:33 | Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es. | |
Matt | VulgSist | 14:35 | Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: | |