Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Matt VulgSist 20:1  Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Matt VulgSist 20:2  Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Matt VulgSist 20:3  Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
Matt VulgSist 20:4  et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
Matt VulgSist 20:5  Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Matt VulgSist 20:6  Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
Matt VulgSist 20:7  Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
Matt VulgSist 20:8  Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
Matt VulgSist 20:9  Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
Matt VulgSist 20:10  Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Matt VulgSist 20:11  Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
Matt VulgSist 20:12  dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.
Matt VulgSist 20:13  At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
Matt VulgSist 20:14  Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Matt VulgSist 20:15  Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
Matt VulgSist 20:16  Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Matt VulgSist 20:17  Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Matt VulgSist 20:18  Ecce ascendimus Ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,
Matt VulgSist 20:19  et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
Matt VulgSist 20:20  Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Matt VulgSist 20:21  Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Matt VulgSist 20:22  Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Matt VulgSist 20:23  Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Matt VulgSist 20:24  Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Matt VulgSist 20:25  Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
Matt VulgSist 20:26  Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
Matt VulgSist 20:27  et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Matt VulgSist 20:28  sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, in redemptionem pro multis.
Matt VulgSist 20:29  Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
Matt VulgSist 20:30  et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David.
Matt VulgSist 20:31  Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Matt VulgSist 20:32  Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Matt VulgSist 20:34  Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.