MATTHEW
Chapter 9
Matt | VulgSist | 9:2 | Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns autem Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. | |
Matt | VulgSist | 9:4 | Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? | |
Matt | VulgSist | 9:5 | Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? | |
Matt | VulgSist | 9:6 | Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. | |
Matt | VulgSist | 9:8 | Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. | |
Matt | VulgSist | 9:9 | Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. | |
Matt | VulgSist | 9:10 | Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius. | |
Matt | VulgSist | 9:11 | Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester? | |
Matt | VulgSist | 9:13 | Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. | |
Matt | VulgSist | 9:14 | Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharisaei ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant? | |
Matt | VulgSist | 9:15 | Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt. | |
Matt | VulgSist | 9:16 | Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit. | |
Matt | VulgSist | 9:17 | Neque mittunt vinum novum in utres veteres. alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur. | |
Matt | VulgSist | 9:18 | Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. | |
Matt | VulgSist | 9:20 | Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. | |
Matt | VulgSist | 9:22 | At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. | |
Matt | VulgSist | 9:23 | Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: | |
Matt | VulgSist | 9:25 | Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius, et dixit: Puella surge: Et surrexit puella. | |
Matt | VulgSist | 9:27 | Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. | |
Matt | VulgSist | 9:28 | Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. | |
Matt | VulgSist | 9:30 | Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat. | |
Matt | VulgSist | 9:33 | Et eiecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel. | |
Matt | VulgSist | 9:35 | Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. | |
Matt | VulgSist | 9:36 | Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. | |