Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next
Chapter 16
Matt VulgSist 16:1  Et accesserunt ad eum Pharisaei, et Sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
Matt VulgSist 16:2  At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
Matt VulgSist 16:3  Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
Matt VulgSist 16:4  Faciem ergo caeli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Et relictis illis, abiit.
Matt VulgSist 16:5  Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Matt VulgSist 16:6  Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
Matt VulgSist 16:7  At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
Matt VulgSist 16:8  Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis?
Matt VulgSist 16:9  Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Matt VulgSist 16:10  neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
Matt VulgSist 16:11  Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum?
Matt VulgSist 16:12  Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
Matt VulgSist 16:13  Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Matt VulgSist 16:14  At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
Matt VulgSist 16:15  Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Matt VulgSist 16:16  Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi.
Matt VulgSist 16:17  Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bariona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
Matt VulgSist 16:18  Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Matt VulgSist 16:19  Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
Matt VulgSist 16:20  Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
Matt VulgSist 16:21  Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
Matt VulgSist 16:22  Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
Matt VulgSist 16:23  Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum.
Matt VulgSist 16:24  Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Matt VulgSist 16:25  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matt VulgSist 16:26  Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Matt VulgSist 16:27  Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
Matt VulgSist 16:28  Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.