MATTHEW
Chapter 27
Matt | VulgSist | 27:1 | Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. | |
Matt | VulgSist | 27:3 | Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, | |
Matt | VulgSist | 27:4 | dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. | |
Matt | VulgSist | 27:6 | Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. | |
Matt | VulgSist | 27:8 | Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. | |
Matt | VulgSist | 27:9 | Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel: | |
Matt | VulgSist | 27:11 | Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es Rex Iudaeorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis. | |
Matt | VulgSist | 27:15 | Per diem autem sollemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. | |
Matt | VulgSist | 27:17 | Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus? | |
Matt | VulgSist | 27:19 | Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. multa enim passa sum hodie per visum propter eum. | |
Matt | VulgSist | 27:20 | Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. | |
Matt | VulgSist | 27:21 | Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. | |
Matt | VulgSist | 27:23 | Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. | |
Matt | VulgSist | 27:24 | Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis. | |
Matt | VulgSist | 27:25 | Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. | |
Matt | VulgSist | 27:26 | Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. | |
Matt | VulgSist | 27:27 | Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: | |
Matt | VulgSist | 27:29 | et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudaeorum. | |
Matt | VulgSist | 27:31 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent. | |
Matt | VulgSist | 27:32 | Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. | |
Matt | VulgSist | 27:37 | Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDAeORUM. | |
Matt | VulgSist | 27:40 | et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si filius Dei es, descende de cruce. | |
Matt | VulgSist | 27:41 | Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant: | |
Matt | VulgSist | 27:42 | Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: | |
Matt | VulgSist | 27:45 | A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. | |
Matt | VulgSist | 27:46 | Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lammasabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me? | |
Matt | VulgSist | 27:48 | Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. | |
Matt | VulgSist | 27:51 | Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et terra mota est, et petrae scissae sunt, | |
Matt | VulgSist | 27:52 | et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. | |
Matt | VulgSist | 27:53 | Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. | |
Matt | VulgSist | 27:54 | Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terraemotu et his, quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. | |
Matt | VulgSist | 27:55 | Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea, ministrantes ei: | |
Matt | VulgSist | 27:56 | inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei. | |
Matt | VulgSist | 27:57 | Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. | |
Matt | VulgSist | 27:58 | hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. | |
Matt | VulgSist | 27:60 | et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. | |
Matt | VulgSist | 27:62 | Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, | |
Matt | VulgSist | 27:63 | dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. | |
Matt | VulgSist | 27:64 | Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore. | |