MATTHEW
Chapter 5
Matt | VulgSist | 5:1 | Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, | |
Matt | VulgSist | 5:10 | Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum. | |
Matt | VulgSist | 5:11 | Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: | |
Matt | VulgSist | 5:12 | gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. | |
Matt | VulgSist | 5:13 | Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. | |
Matt | VulgSist | 5:15 | neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt. | |
Matt | VulgSist | 5:16 | Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. | |
Matt | VulgSist | 5:17 | Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. | |
Matt | VulgSist | 5:18 | Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. | |
Matt | VulgSist | 5:19 | Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. | |
Matt | VulgSist | 5:20 | Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. | |
Matt | VulgSist | 5:21 | Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. | |
Matt | VulgSist | 5:22 | Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis. | |
Matt | VulgSist | 5:23 | Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: | |
Matt | VulgSist | 5:24 | relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. | |
Matt | VulgSist | 5:25 | Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. | |
Matt | VulgSist | 5:28 | Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. | |
Matt | VulgSist | 5:29 | Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. | |
Matt | VulgSist | 5:30 | Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. | |
Matt | VulgSist | 5:32 | Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. | |
Matt | VulgSist | 5:33 | Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua. | |
Matt | VulgSist | 5:35 | neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis: | |
Matt | VulgSist | 5:36 | neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. | |
Matt | VulgSist | 5:37 | Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. | |
Matt | VulgSist | 5:39 | Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: | |
Matt | VulgSist | 5:40 | et ei, qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. | |
Matt | VulgSist | 5:44 | Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: | |
Matt | VulgSist | 5:45 | ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos. | |
Matt | VulgSist | 5:46 | Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? | |
Matt | VulgSist | 5:47 | Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? | |