MATTHEW
Chapter 21
Matt | VulgSist | 21:1 | Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos, | |
Matt | VulgSist | 21:2 | dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: | |
Matt | VulgSist | 21:3 | et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. | |
Matt | VulgSist | 21:4 | Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: | |
Matt | VulgSist | 21:5 | Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis. | |
Matt | VulgSist | 21:7 | Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. | |
Matt | VulgSist | 21:8 | Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via: | |
Matt | VulgSist | 21:9 | turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. | |
Matt | VulgSist | 21:10 | Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? | |
Matt | VulgSist | 21:12 | Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: | |
Matt | VulgSist | 21:13 | et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. | |
Matt | VulgSist | 21:15 | Videntes autem principes sacerdotum, et Scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, | |
Matt | VulgSist | 21:16 | et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem? | |
Matt | VulgSist | 21:19 | Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. | |
Matt | VulgSist | 21:21 | Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet. | |
Matt | VulgSist | 21:23 | Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? | |
Matt | VulgSist | 21:24 | Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. | |
Matt | VulgSist | 21:25 | Baptismus Ioannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: | |
Matt | VulgSist | 21:26 | Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam. | |
Matt | VulgSist | 21:27 | Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. | |
Matt | VulgSist | 21:28 | Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. | |
Matt | VulgSist | 21:30 | Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit. | |
Matt | VulgSist | 21:31 | quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices praecedent vos in regnum Dei. | |
Matt | VulgSist | 21:32 | Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei. publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. | |
Matt | VulgSist | 21:33 | Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. | |
Matt | VulgSist | 21:34 | Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. | |
Matt | VulgSist | 21:35 | Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. | |
Matt | VulgSist | 21:38 | Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. | |
Matt | VulgSist | 21:41 | Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. | |
Matt | VulgSist | 21:42 | Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris: | |
Matt | VulgSist | 21:43 | ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. | |
Matt | VulgSist | 21:44 | Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. | |
Matt | VulgSist | 21:45 | Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. | |