NUMBERS
Chapter 36
Numb | VulgClem | 36:1 | Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt : | |
Numb | VulgClem | 36:2 | Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri : | |
Numb | VulgClem | 36:3 | quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur. | |
Numb | VulgClem | 36:4 | Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. | |
Numb | VulgClem | 36:5 | Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est. | |
Numb | VulgClem | 36:6 | Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus : | |
Numb | VulgClem | 36:7 | ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua : | |
Numb | VulgClem | 36:8 | et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis, | |
Numb | VulgClem | 36:12 | de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. | |