NUMBERS
Chapter 31
Numb | VulgClem | 31:3 | Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. | |
Numb | VulgClem | 31:5 | Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam : | |
Numb | VulgClem | 31:6 | quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. | |
Numb | VulgClem | 31:8 | et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. | |
Numb | VulgClem | 31:9 | Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt : | |
Numb | VulgClem | 31:12 | et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. | |
Numb | VulgClem | 31:13 | Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. | |
Numb | VulgClem | 31:14 | Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, | |
Numb | VulgClem | 31:16 | nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ? | |
Numb | VulgClem | 31:17 | ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate : | |
Numb | VulgClem | 31:19 | et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. | |
Numb | VulgClem | 31:20 | Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. | |
Numb | VulgClem | 31:21 | Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi : | |
Numb | VulgClem | 31:23 | et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur : | |
Numb | VulgClem | 31:24 | et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. | |
Numb | VulgClem | 31:26 | Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi : | |
Numb | VulgClem | 31:27 | dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. | |
Numb | VulgClem | 31:28 | Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, | |
Numb | VulgClem | 31:30 | Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. | |
Numb | VulgClem | 31:32 | Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, | |
Numb | VulgClem | 31:36 | Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ : | |
Numb | VulgClem | 31:40 | de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. | |
Numb | VulgClem | 31:41 | Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, | |
Numb | VulgClem | 31:43 | De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, | |
Numb | VulgClem | 31:47 | tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. | |
Numb | VulgClem | 31:48 | Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt : | |
Numb | VulgClem | 31:49 | Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit. | |
Numb | VulgClem | 31:50 | Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. | |
Numb | VulgClem | 31:52 | pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. | |