NUMBERS
Chapter 19
Numb | VulgClem | 19:2 | Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum : | |
Numb | VulgClem | 19:3 | tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium : | |
Numb | VulgClem | 19:4 | et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, | |
Numb | VulgClem | 19:5 | comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. | |
Numb | VulgClem | 19:6 | Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. | |
Numb | VulgClem | 19:7 | Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. | |
Numb | VulgClem | 19:8 | Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. | |
Numb | VulgClem | 19:9 | Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est. | |
Numb | VulgClem | 19:10 | Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo. | |
Numb | VulgClem | 19:12 | aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. | |
Numb | VulgClem | 19:13 | Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. | |
Numb | VulgClem | 19:14 | Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. | |
Numb | VulgClem | 19:16 | Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. | |
Numb | VulgClem | 19:17 | Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas : | |
Numb | VulgClem | 19:18 | in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos : | |
Numb | VulgClem | 19:19 | atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. | |
Numb | VulgClem | 19:20 | Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. | |
Numb | VulgClem | 19:21 | Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. | |