NUMBERS
Chapter 25
Numb | VulgClem | 25:1 | Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, | |
Numb | VulgClem | 25:2 | quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. | |
Numb | VulgClem | 25:4 | ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. | |
Numb | VulgClem | 25:5 | Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. | |
Numb | VulgClem | 25:6 | Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. | |
Numb | VulgClem | 25:7 | Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, | |
Numb | VulgClem | 25:8 | ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël : | |
Numb | VulgClem | 25:11 | Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. | |
Numb | VulgClem | 25:13 | et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. | |
Numb | VulgClem | 25:14 | Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. | |
Numb | VulgClem | 25:15 | Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. | |