Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Numb VulgClem 8:2  Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
Numb VulgClem 8:3  Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
Numb VulgClem 8:4  Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
Numb VulgClem 8:6  Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos
Numb VulgClem 8:7  juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
Numb VulgClem 8:8  tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :
Numb VulgClem 8:9  et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.
Numb VulgClem 8:10  Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.
Numb VulgClem 8:11  Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.
Numb VulgClem 8:12  Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
Numb VulgClem 8:13  Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
Numb VulgClem 8:14  ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
Numb VulgClem 8:15  Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.
Numb VulgClem 8:16  Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.
Numb VulgClem 8:17  Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :
Numb VulgClem 8:18  et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,
Numb VulgClem 8:19  tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
Numb VulgClem 8:20  Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :
Numb VulgClem 8:21  purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
Numb VulgClem 8:22  ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
Numb VulgClem 8:24  Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.
Numb VulgClem 8:25  Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,
Numb VulgClem 8:26  eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.