Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Numb VulgClem 35:1  Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
Numb VulgClem 35:2  Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
Numb VulgClem 35:3  urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
Numb VulgClem 35:4  quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
Numb VulgClem 35:5  Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
Numb VulgClem 35:6  De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
Numb VulgClem 35:7  id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
Numb VulgClem 35:8  Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
Numb VulgClem 35:10  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
Numb VulgClem 35:11  decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
Numb VulgClem 35:12  in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
Numb VulgClem 35:13  De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
Numb VulgClem 35:14  tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
Numb VulgClem 35:15  tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
Numb VulgClem 35:16  Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
Numb VulgClem 35:17  Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
Numb VulgClem 35:18  Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
Numb VulgClem 35:19  Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
Numb VulgClem 35:20  Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
Numb VulgClem 35:21  aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
Numb VulgClem 35:24  et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :
Numb VulgClem 35:25  liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
Numb VulgClem 35:26  Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
Numb VulgClem 35:27  fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
Numb VulgClem 35:28  Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
Numb VulgClem 35:29  Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
Numb VulgClem 35:30  Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Numb VulgClem 35:31  Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
Numb VulgClem 35:32  Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
Numb VulgClem 35:33  ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
Numb VulgClem 35:34  Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.