NUMBERS
Chapter 28
Numb | VulgClem | 28:2 | Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. | |
Numb | VulgClem | 28:3 | Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : | |
Numb | VulgClem | 28:5 | decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. | |
Numb | VulgClem | 28:6 | Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. | |
Numb | VulgClem | 28:8 | Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. | |
Numb | VulgClem | 28:9 | Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba : | |
Numb | VulgClem | 28:11 | In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, | |
Numb | VulgClem | 28:12 | et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes : | |
Numb | VulgClem | 28:13 | et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. | |
Numb | VulgClem | 28:14 | Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. | |
Numb | VulgClem | 28:15 | Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. | |
Numb | VulgClem | 28:18 | Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. | |
Numb | VulgClem | 28:19 | Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : | |
Numb | VulgClem | 28:20 | et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, | |
Numb | VulgClem | 28:24 | Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. | |
Numb | VulgClem | 28:25 | Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo. | |
Numb | VulgClem | 28:26 | Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. | |
Numb | VulgClem | 28:27 | Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : | |
Numb | VulgClem | 28:28 | atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, | |