Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Numb VulgClem 28:2  Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
Numb VulgClem 28:3  Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :
Numb VulgClem 28:5  decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
Numb VulgClem 28:6  Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
Numb VulgClem 28:7  Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
Numb VulgClem 28:8  Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
Numb VulgClem 28:9  Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :
Numb VulgClem 28:10  quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
Numb VulgClem 28:11  In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
Numb VulgClem 28:12  et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :
Numb VulgClem 28:13  et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
Numb VulgClem 28:14  Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
Numb VulgClem 28:15  Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Numb VulgClem 28:16  Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
Numb VulgClem 28:17  et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.
Numb VulgClem 28:18  Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
Numb VulgClem 28:19  Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
Numb VulgClem 28:20  et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
Numb VulgClem 28:21  et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
Numb VulgClem 28:22  Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
Numb VulgClem 28:23  præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
Numb VulgClem 28:24  Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
Numb VulgClem 28:25  Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.
Numb VulgClem 28:26  Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
Numb VulgClem 28:27  Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
Numb VulgClem 28:28  atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
Numb VulgClem 28:29  per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
Numb VulgClem 28:30  qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
Numb VulgClem 28:31  Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.